- ROTUNDUM Vestimentum
- ROTUNDUM VestimentumVeteribus dicitur, quod angulos non habet; fignisicat autem angulus in veste partem extremam vestis, ubi aperta est, quaein acumen desinit, tam in ima vestis ora, quam in summa, cuiusmodi anguliin vestibus quadratis conspicui. Quae itaque circa imas oras apertae non erant, sed, undique conclusae et commissae, huiusmodi angulos non habebant, votundae propterea dictae sunt, Graecis κυκλοτερεῖς. Quales olim fuêre mulierum cyclades, quas nunc Zupas Galli vocant. Sunt enim plane pleneque rotundae et nullum habent angulum, quia undiquaque per extremum ambitum sunt clausae. Talis itidem fuit Toga Romanorum, quam proin Pallium teres vocatTertullian.de Pallio. Haec nullum angulum in imo habeat, sed cohibili circumcirca remeans ambitu et clausa undique, omnia corporis contegebat. Quam quadratarum et rotundatum vestium differentiam, diserte docet Ammonius, ubi vestimentum, quod τερὶ τὰ κάτω ςυνῆκται, i. e. cirea extimam oram undique circumclusum est, quadrangulo amictui opponit etc. Cum igitur angulis nullis istinsmodi vestimenta constarent, hinc nec alas habuêre, de quibus supra diximus. Vide qumque in voce Pterygia; et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 1. p. s. Alias Rotundum Latini pro globoso et σφαιροειδεῖ usurpârunt, a rota; quod nempe ab omni parge undique rotundum est. A quo diversum id, quod teres dicitur, hoc enim proprie significat in oblongo rotundum. Plinius de cupresso, l. 16. c. 33. gractlitate perpetua terete: a verbo tero; denotat enim τὸ ἐκ τόρνου ςτρογγύλον, quod tornô tritum ac rotundatum est. Unde teretia ligna, teretes cupressi, ramiteretes etc. Quae duo proin etiam Horatius distinguit, cum de viro bono ait, l. 2. Serm. Sat. 7. v. 86.———— in se ipso teres atque rotundus, etc.Vide Salmas. eundem ad Solin. p. 713. ut et supra: sicut de more Veterum omnia sua oppida in rotundo commoeniendi, eundem Salmas. ibid. p. 15. nec non hic passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.